Charter Document - 02151266
| Charter Number: | 02151266 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0969 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Ainardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pro remedio anime mee aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in vicaria Cardiniacensi in villa Bassiaco videlicet I curtile cum vinea ubi Martinus residet et terminatur a mane et a medio die terra Martini de duabus partibus via publica Dono etiam illam terram que aspicit ad illum mansum qui pro fratre meo Attono fuit donatus ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam Si quis autem contradicere vel calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri libram I persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Ainardi qui donavit et ipse firmavit S Gisonis S Froterii S Bernardi S Johannis prepositi Data mense augusto anno XV Lotharii regis Rothardus monachus scripsit
