Charter Document - 02151265
Charter Number: | 02151265 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvatoris clementia que mortalibus hominibus in suis necessitatibus semper adesse consuevit in hoc etiam non omittit occurrere quatinus de rebus infimis et transitoriis mala que egerunt valeant expiare Hujus igitur causa permota ego Altasia dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii ac fratribus inibi commanentibus aliquid de hereditate mea pro anime mee salute et filii mei Achini ut nobis Dominus pius remunerator existat Sunt autem ipse res site in pago Cabilonensi in agro Istriacensi in ipsa villa hoc est vinea una que terminat a mane de ipsa hereditate et aqua currente a medio die terra Tetelmi a sero ad ipsum Tetelmum a cercio via publica Infra istas terminaciones dono atque transfundo et faciant supradicti loci habitatores ab hodierna die et in relico quicquid facere voluerint Si quis vero quod futurum esse minime perpendo contra hanc donationis cartam aliquis calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium coactusque judiciaria potestate auri libras tres persolvat cui litem inferre non est reveritus et inantea omnique tempore hec donatio stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Altasie qui fieri et firmare rogavit S Stephani S Bernardi S Fulcardi S Aynoni S Trucgesi Data mense augusto anno XV Hlotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit