Charter Document - 02151264
Charter Number: | 02151264 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacro et venerabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli fundato cui nomen est Cluniacus quem etiam domnus Maiolus venerabilis abba regere videtur Ego igitur in Dei nomine Berardus meorum enormitatem reminiscens peccatorum dono Deo et jam dictis apostolis pro remedio anime mee et patris mei seu matris mee atque omnium fidelium aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Rufiacensi hoc est curtilis cum vinea quem Ramnulfus levita Girberto fideli meo delegavit et terminat de tribus partibus terra Heldini et de alia parte de ipsa hereditate Infra ista terminacione vobis dono atque transfundo ea scilicet ratione ut peregrini et non habentes inde sustententur et recreentur et Adaldrannus ac filius ejus nomine Constantius omni tempore vite sue teneant et possideant et eo tenore ut pauperes et peregrini sub eorum cura non negleguntur et successor eorum simili modo optineat omnibus diebus vite sue Si quis autem quod minime futurum esse credo contra hanc donationem venire temptaverit non valeat omnino vindicare quod repetit sed coactus potestate auri uncias III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Berardi qui fieri et firmare rogavit S Girberti qui consensit S Arnulfi S [] S [] S [] S Ardradi S [] S [] S Uddoni S Martini S Rotgerii S Rainaldi S Vulgrani S Vuandaldradi S Bernardi S Isengaudi S Gislardi Data mense augusto anno XV Hlotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit