Charter Document - 02151262
Charter Number: | 02151262 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Otto divina favente clementia imperator augustus Notum sit omnibus nostris fidelibus atque religiosis viris presentibus scilicet atque futuris quod nos recepimus abbatem Oddonem sub nostri tuitione mundburdi cum abbatia Sancti Sabini in loco qui dicitur Tuscana cum omnibus suis monachis atque familiis seu rebus atque substantiis et pro Dei amore nostreque anime remedio precepimus ut nullus dux marchio comes vicecomes sculdassio gastaldius decanus seu quislibet rei publice minister aut aliqua magna parvaque nostri regni persona eum de supradicta abbatia vel de suis rebus atque substantiis disvertire molestare aut inquietare sine legali judicio presumat sed ipse Oddo abbas cum suis monachis regat atque possideat omnium hominum contradictione remota Si quis igitur hujus nostri mundburdi violator extiterit sciat se compositurum auri obtimi libras centum medietatem camere nostre et medietatem prefato Oddoni abbati suisque successoribus Quod ut verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur anulo nostro hic subterjussimus insigniri Ambrosius cancellarius ad vicem Humberti episcopi et archicancellarii recognovi et scripsi Data VIII idus julias anno Dominice incarnationis DCCCCLXVIIII domini vero Ottonis serenissimi imperatoris augusti VIII indictione XII Actum in Plistia in Dei nomine feliciter Amen