Charter Document - 02151259
| Charter Number: | 02151259 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 0969 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter Osepiam et Johannem monachum vel potius domnum Maiolum abbatem de Cluniaco terrulas quasdam inter se commutare In primis dedit Osepia ad partem Sancti Petri vineam que est sita in pago Matisconensi in agro Laisiaco in villa Seia et terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri a sero terra David presbiteri a cirtio terra Alonis Et predictus Johannes dedit Osepie terrulam in ipsa villa ubi in Monte vocant terminaturque a mane et a meridie via publica a sero et a cirtio terra Mainbodi cum heredibus suis Infra istas terminationes commutatum est ab utrisque ut faciat unusquisque de portione sua deinceps quod voluerit nullo contradicente Qui autem contradixerit auri unciam componat et commutatio hec inantea firma permaneat cum stipulatione subnixa S Osepie [que] istud concambium fecit et firmare rogavit S Adalbodi S Johannis S Constantii S Rainbodi S Sinphoriani S Almari Data per manum Johannis presbiteri II feria mense maio anno XV regnante Lothario rege
