Charter Document - 02151257
Charter Number: | 02151257 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Benignitate Salvatoris largitum est humano generi ut ex rebus quas possident eterna requies valeat adipisci Igitur ego in Dei nomine Richoardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in vicaria Buferias hoc est boscum qui terminatur a mane terra Sancti Petri a meridie via publica a sero terra Ermenoldi a cirtio rivo volvente et in alio loco in villa Maceriaco unum pratum quod terminatur a mane via publica a meridie rivo volvente a sero terra Sancti Petri a cirtio prata Ermenaldi Infra istas terminationes totum dono pro remedio anime mee et patris ac matris mee et fratris mei Uberti Si quis autem contradixerit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat nisi emendaverit insuper et coactus auri libras III persolvat et postea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Richoardi qui fieri et firmare rogavit S Igberti S Otberti S Rothardi S Selgii S Bernardi S Radaldi S Fulcranni Data mense aprili anno XV Lotharii regis