Charter Document - 02151255

Charter Document - 02151255


Charter Number: 02151255
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0969
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum abbatem Maiolum et monachis Cluniensis monasterii necnon et alia parte quorumdam hominum vocabulo his nominibus Dominico et Domangi uxore sua ut inter se terras scamiarent quod etiam prompto animo fecerunt In primis domnus abbas Maiolus et cuntis fratres donant ad ipsos campo qui es situs in pago Matisconense in fine Ciciacense in villa Lanco vocat terminet a mane terra Avono a medium die Sancto Petro a sero via publica a cercio Vualterio et abet in longo perticas XVI in anbis frontibus perticas XV Et contra Dominicus et uxore sua Domangi donant ad locum Cluniacum campo qui est in villa Verziaco terminet a mane increpito a medium die et a sero terra Sancto Petro a cercio Sancta Maria et abet in longo perticas XXII in ambis frontibus perticas XIII dono vobis trado atque transfundo Si quis autem hoc scammium quod inter nos convenit removere seu calumniare voluerit ex utraque nullus homo non valeat vindicare quod repetit sed coactus potestate judiciaria auri libram unam persolvat cui litem inferre non est veritus Actum ecclesia Sancti Petri S Dominico et uxore sua Domengi qui fierent et firmare rogaverunt S Gislar S Durant S Rainart S Elderio S Doono Ego Dodo sacerdos scrissit in die sabbato VIII id februarias annos XV regnante Loterio rege