Charter Document - 02151254

Charter Document - 02151254


Charter Number: 02151254
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0969
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit adque convenit inter domno abbato Mayolo Cluniaco monasterio et omnis congregacio ipsius loci Sancti Petri et ab alia parte Costancio et uxore sua Cristina quod terras commutare deberent quot ita fecerunt In primis donat atque commutat Costancius et uxore sua Cristina a partibus Sancti Petri terra pro terra hoc sunt contiguas III partes de vineas qui sunt sitas in pago Cavlonensi in fine Casalva in villa Marotico vocant quantum in ipsa villa abeamus vobis scanniamus ad habendi tenendi vendendi seu commutandi ad faciendam in omnibus quitquit facere volueritis sine ulla contradicentem Si quis vero si ego ipse au ullus de heredibus nostris au ullus homo au ulla persona qui contra scannia ista venire tentare vel calumniare presumpserit de auro uncias III componat et postea scannia ista omnique tempore facta firma stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum ecclesie Sancti Mauricii S Costancius et uxor sua Christina qui scannia ista fierent et firmare rogaverunt S Armaldus S Girbertus S Alboynus Gausaldus qui consenserunt S Dominicus Tetbaldus Vualdus Tetbertus Arolfus S Vualdono Estroemt Ego Rithfredus scripsit datavit die kal februarii annos XV regnante Lotario rege