Charter Document - 02151253

Charter Document - 02151253


Charter Number: 02151253
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0969
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In divinis scripturis invenimus insertum quod Viri divitie redemptio anime ejus sunt Et item Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Johannes prepositus ecclesie Matiscensis et Aia uxor condam Heyrici donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii aliquid ex rebus ipsius Heirici que sunt site in pago Matisconensi in villa Gigniacensi hoc est mansum cum omnibus suis appenditiis curtilis scilicet campis vineis pratis silvis aquis cultis et incultis totum ab integro usque ad inquirendum qui terminatur de duabus partibus terra Balsendis et ad heredes suos hoc est a mane et a cirtio relique vero due partes a meridie et a sero terra francorum Has ergo res denominatas tradimus atque transfundimus ad prefatum locum pro anima ipsius Heyrici et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint Si quis autem contradicere presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed insuper conpulsus publice auri libram componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Johannis prepositi et Aye uxoris Heyrici qui fieri et firmare rogaverunt S Alarici S Rotdulfi S Alcherii presbiteri S Walonis S Leterii Data mense januario anno XV Lotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii sc[r]ipsit