Charter Document - 02151252

Charter Document - 02151252


Charter Number: 02151252
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0969
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Maiolum abbatem et monachis Cluniensis monasterii necnon et alia parte quorumdam hominum vocabulo his nominibus Gyraldo et Odelinde uxore sua item Baldrico et uxore sua Girberge ut inter se terras scamiarent quod etiam prompto animo fecerunt In primis domnus abbas Maiolus et cuncti fratres donant ad ipsos alodum quem de Azono scamiaverunt qui est in villa Salmoiaco quicquid inibi visi sunt habere ad presens excepto servis qui inibi commanent et donant vineam quam habent in villa Cardiniaco que est de ipsa hereditate item etiam donant illam terram quam Anscherius monachus dedit Sancto Petro que est in villa Senosano francorum et in Senosano servorum excepto illam vineam que est in Senosano servorum itemque donant hoc quod Bovo dedit Sancto Petro quod est in villa Albiniaco vineam scilicet et campos Econtra Gyraldus et Odelinda uxor sua et Baldricus uxorque sua Gyrberga donant ad locum Cluniacum terram quam habent in comitatu Matisconensi in villa Vallis et in villa Suriaco quicquid in his villis visi sunt habere quesitum et ad inquirendum totum ad integrum preter duas perticas quas dederunt Raynardo que sunt in exitu mansionis sue terra valde petrosa Si quis autem hoc scaminium quod inter nos convenit removere seu calumniare voluerit ex utraque parte ullus homo non valeat vindicare quod repetit sed coactus potestate judiciaria auri libram unam persolvat cui litem inferre non est reveritus Actum Cluniaco cenobio Signum domni Mayoli humillimi abbatis S Balduini S Otmari S Clementis S Teoderici S Constantini S Eymardi S Umberti S Rothardi Data mense januario anno XV regnante Hlothario rege