Charter Document - 02151248

Charter Document - 02151248


Charter Number: 02151248
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0968 - 0971
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Legali decreto roboratum est et ab antiquis tenetur ut quicquid idonee persone cum communi consensu invicem commutare voluerint instrumento cartarum alligetur quatenus quod rationabiliter actum fuerit nullo possit divortio in posterum violare Quocirca placuit atque convenit inter venerabilem antistitem Adonem et canonicos sibi subjectos qui incliti martiris Christi Vincentii Matiscensis ecclesie famulari videntur necnon et condignum parem Maiolum Clunensis cenobii et monachis secum regulariter degentibus ut terras quasdam per scamnium sibi invicem commutarent quod et libentissime fecerunt Inprimis domnus Maiolus abbas et fratres prelibati loci donant ex rebus communitatis aliquid que sunt site in pago Matisconense in agro Salorniaco in villa Censanica hoc est curtilus cum vinea que terminat a mane via publica a medio die Sancti Vincentii a sero Sancti Petri et Sancti Vincentii a circio Sancti Stephani item in alio loco vinea que has habet terminationes a mane terra Sancti Vincentii et Adalgaudi presbiteri a medio die Sancti Vincentii a sero gutta aque et terra Sancti Vincentii a circio terra ad servos Sancti Petri Infra istas terminationes has duas vineas in scamnio datas domnus episcopus jam dictus et prefati canonici teneant et possideant ad opus mense Insequenter vero domnus Ado venerandus presul necnon Johannes prepositus Aymericus etiam archidiaconus et reliqui canonici donant in locum scamnii ad locum Clunensis cenobii quem domnus Maiolus abbas regere videtur aliquid ex rebus Sancti Vincentii que sunt site in pago Lugdunense super fluvium Ararim hoc est silva et lacus que vocatur Usa que his circumcluditur finibus a mane terra et episcopali et ad ipsos canonicos a medio die aqua que ex ipso lacu egreditur a sero fluvius Araris a circio silva et fossatus qui pertinet ad ipsos donatores Infra istos terminos de silva tertiam partem et de lacu tertium tractum cum nonis et decimis ripam etiam ipsius aque pariter ipsam que in ea habent concedunt has ergo res prescriptas ad prefatum locum in loco scamnii tradunt atque transfundunt Nunc ergo tam nos quam etiam ipsi et successores qui in locis prenominatis obvenerint faciant de his omnibus que ad se pertinent quicquid facere voluerint Et ut hec commutatio deinceps per succedentia tempora inconvulsa permaneat manibus fratrum est corroborata S Maioli abbatis S Warnerii abbatis S Bernardi S Umberti S Adalgisi S Rainfredi S Balduini S Aio S Hermannus S Pontius S Ingelmarus S Helias S Ingelbertus Actum hoc regnante Lothario rege