Charter Document - 02151245
Charter Number: | 02151245 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0968 - 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possident eterna merces valeat adquiri Quapropter nos vuadiatores Hugonis Arnulfus scilicet Iterius itemque Arnulfus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii et Sancto Martino Ragniacensi aliquid ex rebus ipsius pro anima ejus que sunt site in pago Lugdunensi in asio Tarnatensi in villa Miliaco hoc sunt IIII curtilos cum mansionibus In primo curtilo stat Guntardus in secundo Teodericus in tertio Gausbertus in quarto Ermengaudus Hos ergo curtilos cum omnibus appenditiis suis campis scilicet pratis vineis silvis aquis aquarumque decursibus quesitis ad inquirendis omnia in omnibus cum omni integritate et omni libertate donamus atque transfundimus ad Cluniacum Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo pro anima ipsius Hugonis sine ulla contradictione Qui autem hujus donationis cartam scindere temptaverit primitus iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat nisi emendaverit necnon et Sancti Martini cujus res inquietare veritus non fuerit insuper cui litem intulerit auri libras V componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Regniaco publice S Arnulfi S Iterii item S Arnulfi qui fieri et firmare rogaverunt S Waldrici S Wilenchi S Rotlanni S Warini S Arlei S Fuldradi S Ainonis S Isengaudi Data per manum Rothardi anno XV Lotharii regis