Charter Document - 02151244

Charter Document - 02151244


Charter Number: 02151244
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0968 - 0969
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Providens Dominus salutem generis humani hanc fidelibus suis contulit medicinam ut ex rebus quas jure possident inconcussa et sine fine mansura vita valeat optineri Quapropter noverint universi fideles quod ego Girbaldus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Maciacensi in villa Canevas hoc est vinea que terminatur a mane terra Sancti Vincentii a meridie Sancti Petri a sero Leotardi a cirtio Sancti Ferreoli Infra istas terminationes totum cum omni integritate dono ad jam dictum locum ea videlicet ratione ut quandiu vixero teneam et in vestitura singulis annis VI sextarios de vino persolvam post meum autem discessum ad Sanctum Petrum perveniat Si quis autem hanc donationem calumpniatus fuerit iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat nisi emendaverit cui autem litem intulerit auri libram I persolvat et postea hec donatio firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa S Girbaldi sacerdotis qui fieri et firmare rogavit S Arlei S Teobranni S Bernerii S Girbaldi S Gisbaldi S Leotaldi S Drogbaldi Data per manum Rothardi anno XV Lotharii regis