Charter Document - 02151243
Charter Number: | 02151243 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0968 - 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate hominibus adtributum est ex reditibus suis eterna valeat merces adipisci Quapropter notum sit omnibus fidelibus quod nos vuadiatores Aynoni Adaldrudis scilicet uxor ejus Amannus Rotardus Ayminus sacerdos donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus prefati Aynonis que sunt site in pago Matisconensi in agro Marciacensi in villa Exartellis hoc est campus qui terminat a mane terra Sancti Petri a medio die similiter a sero idem itidem a cercio de ipsa hereditate et habet in lato ipse campus VII perticas Infra istas terminationes totum ad integrum donamus ad prefatum locum pro anima ipsius ut ei Dominus in suo judicio propitius appareat Si quis autem hanc donationem prevaricari aut calumniare voluerit non valeat vindicare qod repetit sed coactus auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Adaltrudis uxoris ejus S Amandi Rotardi Leudpranni qui fieri et firmare rogaverunt S Arlei S Berneri S Dedigei S Teodbranni S Bernardi Data per manum Rothardi anno XV Hlotharii regis