Charter Document - 02151242

Charter Document - 02151242


Charter Number: 02151242
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0968 - 0969
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dulcissima et peramabile sponsa mea nomen Maalbergi Ego Otman pro amore et bona voluntate qui contra te habeo per consilium parentorum et amicorum meorum te esponsavi et si Deo placuerit at leytimum conjugium a te sociare volo propterea dono tibi in dotalicio et in esponcalicium aliquid de res meas proprias qui sunt sitas in pago Matisconense in agro Roxiaco in villa Clatgiaco resedit hoc est curtilus cum superposito et vinea insimul tenente terminat de tres partes de ipsa hereditate a medium die via publica Infra istas terminaciones de tale parte que me advenit medietatem tibi dono et de alias res similiter hoc sunt campis pratis vineis pomis omnia et ex omnia post hunc diem nullum contradicentem Si quis vero si homo est qui contradicere vel calumniare voluerit non hoc valeat vendicare quod repetit set inferat cui tentat a fisco auri uncia media conponat omnique tempore firm estabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum in Gulinago atrio Sancti Hilarii S Otman qui isto dotalio fierent et firmare rogavit S Dominico S Otman S Girbalt Geroart Giralt Lanbertus cancellarius scripsit datavit die martis in mense novimber anno XVto regnante Slotario rege