Charter Document - 02151238

Charter Document - 02151238


Charter Number: 02151238
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0968
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco quem domnus Maiolus abba regere videtur Ego Aytardus reminiscens enormitatem scelerorum meorum dono de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Montis videlicet duas rascias de vinea que terminatur de duabus partibus ab ipsa hereditate a meridie via publica in alia parte terra Heraldi Et dono in alio loco qui vocatur Grouvis campos et vineas et quicquid ibi visus sum habere quesitum et ad inquirendum totum integrum ea scilicet ratione ut quandiu vixero teneam et possideam post finem vero meum ad jam dictum locum perveniant Si quis autem quod minime evenire credo calumniare presumpserit non valeat omnino vindicare quod repetit sed coactus auri libram I persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Aytardi qui donavit et ipse firmavit S Bertegaudi S Ingelberti S item Ingelberti S Rainaldi S Rainbaldi S Waldranni S Otberti S Leotaldi S alii Ingelberti S Aremberti Data mense julio anno XIIII Lotharii regis Rothardus scripsit