Charter Document - 02151233
Charter Number: | 02151233 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0968 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus in gremio sancte Dei ecclesie residentibus notum esse cupimus Ego Vuitoldus sacerdos et Rolannus nos cogitantes de Dei misericordia et de eterna retributione cum consensu parentum nostrorum ut nobis apud Deum merces adcrescat ideo donamus Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in agro Beto in villa Crusilias hoc est curtilum cum vinea et arboribus terminantur hec a mane et a circio terra Sancti Vincentii a meridie terra Aloeni a sero via publica Quicquid infra hos fines habemus totum et integrum Deo et Sancto Petro donamus ea utique ratione ut quandiu Rolannus vixerit usum fructuarium inde habeat et interim per singlos annos sextarios sex de vino pro investitura ad jam dictum locum persolvat et post amborum obitum res ipse ex toto deveniant ad ipsum locum hoc est ad Cluniacum Si quis hujus nostre donationis contrarius esse temptaverit et invasor jaculo anathematis feriatur donec resipiscat et quod male repetit obtinere non valeat sed eis quibus litem intulerit unciam unam de auro coactus componat et donatio nostra hec firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Vuitoldi presbiteri et Constantie femine que consensit S Constantii Stephani Data per manum Acardi in mense januario anno XIIII regnante Lothario rege