Charter Document - 02151232

Charter Document - 02151232


Charter Number: 02151232
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0967
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino Deo et sancto Petro monachisque Cluniensibus Pro bona voluntate et pro remedio animarum nostrarum donamus aliquid de rebus nostris ego Radenfredus et uxor mea Adalgeldis que sunt site in pago Matisconense in agro Galoniacense in ipsa villa resident hoc est in primis unum curtilum cum vinea simul tenente qui terminatur a mane via publica a meridie terra Sancti Petri et Gotdaldi et heredum ejus a sero increpito a certio terra Sancti Petri et de ipsa hereditate Et in alio loco donamus unum campum qui terminatur de totis partibus terra Sancti Petri in loco ubi ad Fontana Orgaria dicitur Infra istas terminationes totum ab integro donamus atque transfundimus ad prefatum locum ea condicione ut quandiu vixerimus usum fructuarium habeamus et post nostrum discessum ad Sanctum Petrum perveniant nemine contradicente In vestitura vero singulis annis VI sextarios de vino persolvemus firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Galoniaco S Radenfredi et uxoris ejus Adalgeldis qui fieri et firmare rogaverunt S Anseis S Adaldrodi S Clementis S Martini S Girberti S Lantberti Lanbertus scripsit die dominica mense decembri anno XIIII Lotharii regis