Charter Document - 02151231

Charter Document - 02151231


Charter Number: 02151231
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0967
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniensis monasterii in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli fundato Igitur ego in Dei nomine Malvuinus et uxor mea Leduis donamus Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Matiaco atque in ipso agro pro animabus nostris atque Bavonis seu omnium parentum nostrorum hoc est curtilem unum cum mansione et vinea simul tenente Et vineam quam de Evrardo conquesivimus similiter ad jam dictum locum donamus et terminatur ipsa hereditas de tribus partibus via publica et de quarta etiam Dogberti Et hec omnia transfundimus ad jam dictum locum ut quandiu ego Leduis vixero teneam et possideam post discessum vero meum sicut supra insertum est ad ipsum locum cum omni integritate perveniant Hanc etiam terram in scamio donamus ad jam dictum locum pro ipsa terra que est in Tasilla villa quia jam anteriorem donationem habebamus factam Si quis vero quod futurum minime nos ipsi seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem venire voluerit non valeat vindicare quod repetit sed judiciaria potestate cogente cui vim inferre voluerit auri libras IIII persolvat et inantea donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Maciaco villa Signum Malvuini S Leduis uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Landrici S Rayne que consensit S Aynardi sacerdotis S Ivoni S Bernulfi S Bernoardi S item Bernulfi S Constabuli S Vuidoni S Nadalis S Aurani S Richeri S Jotsaldi Data mense augusto anno XIII Hlotharii regis Ego Rotardus ad vicem cancellarii scripsi