Charter Document - 02151227
Charter Number: | 02151227 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0978 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Burchardus gratia Dei humilis archiepiscopus Non incognitum esse volumus qualiter in sacra synodo nostra decrevimus erga sancta loca Dei regere et gubernare Quod quidem [cum consilio] nostrorum fidelium scilicet prepositi Hugonis ac abbatis Stephani archidiaconi concedimus altare Sancti Johannis Baptiste Cavariacensis ecclesie cum decimis Sancto Petro Cluniacensis ecclesie domno Maiolo abbati et inibi famulantibus ammodo et usque in sempiternum Nostre donacioni vero si quis contradixerit excommunicatus et anathematus sit ex parte Dei et nostra nisi resipuerit qui male molitus est S Burchardus Hugo Stephanus Lanbertus Eugendus Renco Data mense maio anno XXX Cohunradi regis