Charter Document - 02151225
Charter Number: | 02151225 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0967 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est ut de terrenis rebus celestia atquirere debeamus Quapropter ego in Dei nomine Gerlannus pro anima patris mei Bernardi et matris mee Regine dono Deo et sanctis ejus apostolis ejus Petro et Paulo atque sancto Johanni aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in agro Cosconiacense in villa Longum Campum est in ipsa villa unum curtilum cum casa et vinea et arboribus et exitum et terminat a mane et a medio die de ipsa hereditate a sero via publica a circio de ipsa hereditate Infra os terminos usque ad exquisitum vobis dono cedo atque transfundo ad faciendum quod volueritis Sed si ego aut ullus homo venerit qui donationem istam calumpniari presumpserit componat tantum et aliud tantum et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Gerlanni qui donationem istam fieri et firmari rogavit S Arnulfi S Albrici S Antelmi S Walterii S Norbaldi S Giraldi presbiteri S Rotfredi S Anne Data per manum Johannis sacerdotis in die mercurii III nonas aprilis LXX anno regnante Cunerado rege