Charter Document - 02151221

Charter Document - 02151221


Charter Number: 02151221
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0967
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Odoni et uxore sua Rollent Ego Mayolus venditor [vendo] vobis res meas proprias que sunt sitas in pago Matisconense in agro Aynacense in villa Busiago in primis curtilo et vinea simul tenente qui terminet de uno latus terra Sancti Martini de alio latus terra Amedeo de uno fronte terra Rodbert de alio fronte via publica Infra istas terminaciones vobis vendo ad integro Et alias res quas in ipsa villa habeo quantum visus fui habere hoc sunt campis pradis silvis pomis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia res meas perinquesitas vobis vendo ad integrum et accepio de vobis precium invalentem solidos VI et dimidium et pro ipsa precia manibus recepimus et de juro meo in vestro trado adque transfondo et faciatis pos isto die quicquid facere volueritis in omnibus Si quis vero nullum contradicentem si ego nos ipsius au ullus homo venire tentare voluerit de auro libera una componat Actum Comans villa publice S Mayolo qui vendicione ista fierent et firmare rogavit S Iliani Rihart Volferio Alinnero Rodlant Erblayus rogatus scripsit die mercoris in mense febroario anno XIII regnante Lotario rege [] peccator et humilis episcopus subscripsit [] Bernardus prepositus [] Ardradus subdiaconus [] Leutardus presbiter [] Domine Deus adjuva me per tuam sanctam clementiam S Adalgisus levita [] presbiter Lietardus presbiter Aldegisus presbiter [] Grimannus presbiter []ginus presbiter