Charter Document - 02151220
Charter Number: | 02151220 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0967 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietas hoc omnibus concessum est ut ex rebus quas jure possidere videntur eterna valeat merces adquiri sicut ipsa divina pietas per semet ipsum ammonere dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum ipse Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Qua ego propter in Dei nomine Milo pro amore Dei et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli ad locum Cluniense cenobium ubi domnus Maiolus abba preesse videtur ibi cedo aliquid ex rebus meis pro remedium anime mee patris mei vel matris mee et animas parentorum meorum ut in consorcio sanctorum mereantur esse consortes hoc sunt rebus proprietatis id est ecclesia que est in honore sancti Juliani est quoque situs in pago Lugdunensi in villa que vocant Malekasali ecclesia cum decimis et territoriis et appendiciis earum sunt curtili cum mansis et campi et prati silvis et munilario cum aqua ducta terminant ipsas res a mane via publica a media die terra de ipsa hereditate et senderio qui ad Fonte Bonellane pergit a sero rico volvente qui estum siccat a circio via publica Infra hos terminos ad integrum vineis et campis et terminant ipsas res a mane terra Amalgerio et Wikardo a media die terra ad alium Wikardum a sero similiter terra Unfredo a circio similiter Infra istos terminos quantum mea pars bene inquisita obvenit vel obvenire videtur ad integrum istas res et alie supradicte trado et transfundo id est habendi tenendi seu liceat commutandi Si quis vero quod minime credimus qui elemosynam istam infrangere presumpserit ira Dei incurrat et sanctis suis offendat et cum diabolo habeat mansionem et postea firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa S Ragenardi S Girberti presbiteri S Rotholdi presbiteri S Fretelandi S Durandi S Quidoni S item Ragenardi S Quikart S Ragenolt S Aimoni S Bernardi S Amblardi S Arulfi Factumque est elemosinaria ista feria VII nonas januarias indicione XXVIII Gonrado rege regnante Ragenoldus scripsit