Charter Document - 02151219
Charter Number: | 02151219 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0966 - 0967 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensi monasterio quod est constructum in comitatu Matisconensi Nos in Dei nomine elemosinarii et fide jussores Ascherii ego Alda uxor ipsius Girbertus frater Stephanus Ugo Vuiniisus pro remedio anime illius ut eam pietas Domini a cruciatibus inferorum liberare dignetur et cum electis suis in celestis regno consorti et tradimus ad ipsam Dei casam aliquid ex rebus proprietatis ejus hoc est curtile que de Armanno conquesivimus cum terris pratis silvis aquis aquarumque decursibus Sunt autem ipse res in comitatu Matisconensi in vicaria Cavaniaca in villa Salenciaca et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint post hunc diem Si quis hanc donationem temptare conaverit iram omnipotentis Dei incurrat et hanathematis vinculis innodatus permaneat et auri libram componat cui litem intulerit et inantea firma et inviolabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Aldane qui consensit et firmare rogavit S Girberti S Gundaldrici S Ugoni S Adtelini S Josberti S Vuiniisi S Rannaldi et item Josberti Actum Cluniaco monasterio Data per manum Adalgisi levite anno XIII regnante Lothario rege