Charter Document - 02151216

Charter Document - 02151216


Charter Number: 02151216
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensi monasterio quod est constructum in comitatu Matisconensi Nos in Dei nomine elemosinarii et fide jussores Ainardi ego Adaltrudis uxor ipsius et Atto et Leuzo Aldegrimus pro remedio [anime] illius ut eam pietas Domini a cruciatibus inferorum liberare dignetur et cum electis suis in regno Dei consociet tradimus ad ipsam casam Dei mansum indominicatum cum servo nomine Rainteo et uxorem ejus cum infantibus eorum cum vineis terris pratis silvis omnia et ex omnia cantum in ipsa villa visi sumus abere Sunt ipse res site in pago Matisconensi in vicaria Maciaco in villa Turris Si quis vero hanc donationem infringere temptaverit primitus iram Dei incurrat postea sanctam Dei genitricem sanctisque apostolis ejus contradictores in ora exitus sui habeat et anathematis vinculis innodatus permaneat et donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Adaltrudis S At[tonis S Leusonis] S Eldini S Ainardi S Otherii S Gislardi S Guntardi S Dees S Rostagnus S Ainardi S Gisoni S Adson Data mense decembri anno regnante Loterio rege XIII Ego frater Adalgisus levita ad vicem cancellarii scripsit