Charter Document - 02151215

Charter Document - 02151215


Charter Number: 02151215
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Previdens hujus mundi redemptor humani generis fragilitatem per semet ipsum ammonet fidelibus suis dicens Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Hanc igitur rem perpendens ego Eldevaldus et uxor mea Vuandalmodis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in villa Cavannas hoc est mansum indominicatum ubi Ingelbertus residet terminat a mane via publica a medio die increpitum a sero Sancti Stephani a cercio aqua currente Infra istas terminaciones totum ad integrum donamus Deo et jam dictis apostolis Et donamus in villa Dardriaco totum quidquid in ipsa villa adquisivimus ea scilicet racione ut quandiu ego solus Eldevaddus advixero teneam et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam Has ergo res denominatas donamus pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulture nostre et in quocumque loco finem vite fecerimus prefati loci habitatores nos suscipiant et ad ipsum locum perducant Si quis autem hanc donacionem voluerit calumniare non valeat vindicare quod repetit sed coactus judicaria potestate auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Sagniaco villa S Eldevaldi et uxoris ejus Wandalmodis qui fieri et firmare rogaverunt S Adoni S Engela S Heto S Annoni S Arnulfi S Ardradi S Adalardi S Abraham Data mense decembrio die dominico anno XXX regnante Cohunrado rege Rothardus ad vicem cancellarii recognovit