Charter Document - 02151214
Charter Number: | 02151214 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0966 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvator humani generis desiderans salutem clamat per divinam Scripturam Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter hec agnoscentes nos fratres ego Rodulfus et Constabulus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in villa Pringiaco hoc est vinea et campus simul tenente cum arboribus et terminat a mane terra Sancti Petri a medio die via publica a sero Sancti Justi a cercio aqua currente Infra istas terminaciones Constabulus suam medietatem ad presens donat Deo et denominatis apostolis Rodulfus vero usu fructuario reservat Has ergo res prescriptas donamus Deo pro remedio animarum nostrarum ac fidelium parentum nostrorum et in vestitura singulis annis Rodulfus de sua medietate II sextarios in censu Si quis autem hanc donationem tran[s]gredi voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus potestate auri uncia una persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Quinciaco villa S Rodulfi et Constabuli qui fieri et firmare rogaverunt S Domaldi S Petroni S Teudbaldi S Umberti Data mense decembrio anno XXX Cohunradi regis Rothardus rogatus scripsit