Charter Document - 02151210
Charter Number: | 02151210 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0966 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate misteria hoc nominibus concessum est ut ex rebus quas jure possidere videntur eterna valead merces adquiri sicut ipsa divina pietas per semet ipsum ammonere dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter in Dei nomine Poncius presbiter et mater sua Ilaria donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli et beate Desiderii in villa que dicitur Poliago hoc est manso uno hoc sunt vineis vircariis campis pratis aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum vobis donamus adque transfundimus nisi ea res que post donatione ista conquesivi in ea tenore quandiu vivi usum et fructum et unusquisque annos in die festivitate sancti Micaelis modio unum de musto in vestituria persolvat et post meum dicessum ad locum Cluniacum perveniat ubi domnus Maiolus abba preesse videtur et faciant rectores Sancti Petri quiquit voluerint in omnibus Si quis autem a ullus homo a ullus de heredibus nostris qui contra hanc donacione carta aliquam calumniam inferre temtaverit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat cum Juda etiam traditore Domini sit porcio ejus et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis cum diabolo insuper in futuro judicio tradatur in baratro damnationis nisi at emendationis perveniad secundum mundialem legem auri liberas XXX persolvat et inantea firma et estabilis permanead cum stibulatione subnicsa S Ponciono qui fierent et firmare rogavit S Girardo presbitero S Armanno S Arberto S Loteono S Garnoldo S Salicono Poncius presbiter scripsit et donavit datavit die jovis mense septimbri annos XXX regnante Gondrado regem Jurense