Charter Document - 02151208
Charter Number: | 02151208 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0966 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate misteria hoc hominibus concessum est ut ex rebus quas jure posidere videntur eterna valead merces adquiri sicut ipsa divina pietas per semetipsum ammonere dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter nos in Dei nomine Girard Abellonia et ucxor sua Ricoara et infantibus suis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli ecclesiam que est in honore sancti Pauli dicatam cum aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum esibus et regressibus pacuis totum ad integrum quantum visi sumus abere in villa Ladimiago donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli ad locum Cluniago ubi domnus Maiolus preesse videtur Si quis autem contra ujus donacionis cartam aliquam calumniam inferre tentaverit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat cum Juda etiam traditore Domini sit porcio ejus et com is qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis cum diabolo insuper in futuro judicio tradatur in baratro damnacionis nisi at emendacionem veniad secundum vero mundi legem auri liberas XXX persolvat et inantea [donatio ista] firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa S Girard qui fieri et firmare rogavit S Siguino fratre ejus S Amino S Pontiono Amaldricus sacerdos scripsit datavit die marcio in mense agusto annos XXX regnante Gonrado rege