Charter Document - 02151207
| Charter Number: | 02151207 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0966 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur in Dei nomine ego Heldinus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi preest domnus Maiolus abba in villa que dicitur Vallis omnia que inibi visus sum habere cum omni integritate Et in alio loco videlicet Montiniaco quicquid habeo totum dono In his villis suprascriptis quicquid habeo vel habere visus sum in terris in curtilis pratis vineis silvis aquis omnia in omnibus usque ad inquirendum totum dono ad prefatum locum Cluniacum pro anime mee remedio et patris ac matris mee et omnium parentum meorum tali tenore ut quandiu vixero teneam et post obitum meum ad Sanctum Petrum perveniant ex integro Quod si aliquis inquietare presumpserit tantum componat et aliud tantum et inantea hec carta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum die sabbati mense augusto anno XII Lotharii regis S Heldini qui fieri et firmare rogavit S Duranni et fratris ejus Rotlanni S Stephani S Rainberti
