Charter Document - 02151206

Charter Document - 02151206


Charter Number: 02151206
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium retinet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus quos lege mortis amisuri sunt mansura perennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter ego Anschericus in Dei nomine dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi atque in comitatu Forensi posite hoc est curtem meam que vocatur Poliacus cum ecclesia que est in honore beati Desiderii dicata cum omnibus appendiciis quas ego donare possum vel ad presens vestitus aut donator legalis esse videor Hoc sunt campi vinee prati silve aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum exitibus et regressibus pascuis etiam viridariis ac vircariis francitia etiam et omne servitium quod mihi evenire debet simili modo concedo Habent autem fines he res a mane rivo currente a meridie locum qui vocatur Pountiacus a sero via publica a cercio cudta permanente Infra isto terminio quicquid visus sum habere vel possidere totum ad integrum trado atque transfundo ad prefatum locum pro anime mee remedio patris etiam ac matris atque omnium parentum meorum servos etiam et ancillas utriusque sexus omni genere devotionem impendo Hi sunt autem quos dare volo Adalardum cum uxore et infantibus suis Johanne[m] cum uxore et infantibus suis excepto uno servo quem pro anime mee remedio dimitto liberum Archinbaldum cum uxore et infantibus suis Arlabertum similiter cum omni domu sua Girfredum cum uxore sua cum uno puero qualecumque voluerit reservo alios infantes eorum in servicio sanctorum apostolorum dimitto Ea autem ratione hanc donationem facio ut quandiu advixero usum et fructum percipiam et post meum discessum de his rebus supradicti loci habitatores in omnibus faciant quicquid facere voluerint excepto uno manso quod vocatur Montepiletum Si quis autem contra hujus donationis cartam aliquam calumpniam inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat cum Juda etiam traditore Domini sit portio ejus et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis cum diabolo insuper in futuro judicio tradatur in baratro dampnationis nisi ab hac sua stultitia resipuerit et ad emendationem venerit secundum vero mundialem legem auri libras XXX persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Anscherici qui fieri et firmare rogavit S Gausberti S Hugonis S Vualdrici S Igberti S Almanni S Fulcherii Data per manum Aynaldi anno XXX Cohunradi regis