Charter Document - 02151202

Charter Document - 02151202


Charter Number: 02151202
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico in Christi nomine domno abbati Maiolo [] fratribus Cluniensis cenobii Ego Rotbertus et uxor mea Helena et Achardus et Heldeardis vendimus quasdam res nostras que sunt site in pago Matisconensi in agro Rufiaco prope villam Lordonum hoc est unus curtilus et una vinea in uno tenente cum suis appenditiis terminaturque a mane terra Sancti Petri a meridie rivo currente et via publica a sero et a cirtio terra ipsius hereditatis Quartam partem in his vendimus senioribus de Cluniaco et alias res nostras que sunt in predicto aggello per campos per prata per silvas per aquas aquarumque decursus omnia super omnia vendimus atque transfundimus ad jam dictum locum Cluniacum et ad rectores ejus et pro his accipimus ab ipsis solidos IX et post hunc diem faciant quod melius voluerint Quam venditionem si quis calumpniari presumpserit quicunque fuerit unam libram de auro componat et postea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Et vendimus aliam vineam jam dictis senioribus in ipso clauso pro solidis V et habet in longum perticas XXV in latum a parte orientali V et pedes VIIII in alia fronte perticam I et pedem I S Rotberti et uxoris ejus Helene et Achardi et Eldeardis qui venditionem hanc fecerunt et ipsi firmare rogaverunt S Dedenci S Constancii S Eldeverti S Tealdi S Eldoardi Ego Benedictus scripsi II feria mense maio anno XII regnante Lothario rege