Charter Document - 02151201

Charter Document - 02151201


Charter Number: 02151201
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Sacrosancti et venerabili loco monasterii Chluniaco ubi domnus M[aiolus] abbas preesse videtur qui est situs in pago Matisconense et est consecratus in honore beati Petri clavigeri Christi et Pauli atque Andree donamus ego Pontius et uxor mea nomine Lanberga aliquid ex rebus nostris locum sepulture ipsius Lanbergane et propter animam meam et anima ipsius omniumque fidelium christianorum ut pius Dominus nos a cunctis malis eripiat et ad gaudia eterna perducat hoc est omnia quecumque habemus in Celosia in pago Lugdunense in agro Octavense eo tamen tenore ut quamdiu vixero ego Pontius teneam atque possideam et omni anno unum sextarium vini in vestitura persolvam ad habitatores monachos Thaarnaice Si quis hanc donationem scindere vel infrangere voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et omnibus sanctis et insuper cui litem intulerit libram I auri persolvat et deinceps ista elemosinaria firma stabilis permaneat cum stipulacione subnixa S Pontioni et uxori sue Lanbergane qui fieri et firmare in presenti rogaverunt S Richardus S Aldevranni S Rostagni levite S Ermendranni S Grimaldi Ego frater Josbertus rogatus scripsi datavi die veneris in mense madio anno XXVIIII regnante Cohoundrado rege