Charter Document - 02151200

Charter Document - 02151200


Charter Number: 02151200
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum est omnibus nobis legentibus quid Dominus dicat divitibus hujus seculi Facite vobis ait amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula et item Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur sed thesaurizate vobis thesauros in celo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur in juditio vero quid dicturus sit reprobis Discedite a me maledicti in eternum ignem qui preparatus est diabolo et angelis ejus justis autem Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi In Ezechiele vero scriptum legimus Vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem peccatoris sed magis ut convertatur et vivat Quapropter ego Amalfredus sacerdos considerans magnitudinem peccatorum meorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque Andrea ad locum Cluniacensis monasterii ubi domnus Maiolus abba preesse videtur omnes res meas quecumque habere visus sum quamvis Domino Deo omnia sint sive inferis sive superis tam pro anima mea quam pro parentum meorum animabus id est Giraldi patris mei et avunculi mei Amalfredi seu matris mee Anastasie ac fratris mei Sisfredi et omnium fidelium hominum tam vivorum quam et defunctorum hoc est in Medone quecunque ibi habeo tam terris quam et campis vineis aquis pascuis Similiter dono quicquid visus sum habere in Sentinatis et in Casellis et in Maisonatis et in Valle similiter campis vineis silvis aquis aquarumque decursibus pascuis usque inexquisitum Omnia autem trado ad supradictum locum ea conditione ut domnus abbas vel seniores Cluniacenses in Medone talem construant locum in quem bene valeant degere monachi ad Deo serviendum ac nepotem meum Girbertum litteris inbuant et monachum faciant Et ego Amalfredus donator vester quamdiu dominator et rector his rebus sim secundum Deum et ad voluntatem meam omnia habeam post obitum autem meum ad jam dictum locum omnia sine alicujus calumpnia perveniant habeantque seniores potestatem facere de ipsis rebus quicquid voluerint Si quis vero contra donationem ista[m] stare voluerit vel irrumpere eam temptaverit seu contradixerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat atque omnium sanctorum sitque pars ejus cum Datan et Habiron quos cum congregatione sua terra vivos in seditione Chore absorbuit et cum Juda qui Dominum tradidit seu cum ipsis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis nisi penituerit resque paccatas dimiserit hec autem donatio firma permaneat et stabilis Similiter dono etiam ad supradictum locum in Rovoloria silva medietatem de ipsa que legibus donare possum et Castaneto similiter que legaliter dare possum ea tamen ratione que superius dixi et in Subvineas ad locum ubi dicitur in Molarias campum unum ubi possunt optime seminari sextarii decem S Amalfredi qui donationem istam fieri et firmare rogavit S Girberti nepotis ejus qui consensit Amalguinus scripsit dictavit die jovis VI idus mai anno XXVI regnante Ghundrado piissimo rege atque serenissimo