Charter Document - 02151199

Charter Document - 02151199


Charter Number: 02151199
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensi monasterio Ego Vuido reminiscens futurum Dei juditium et metuens meorum molem peccaminum dono ad jam dictum locum de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in villa Salmoiaco quicquid in ipsa villa habere videor totam ad integrum meam partem cum campis aquis pascuis vineis pratis silvis viridiariis farinariis et quantum ad meam partem de illa villa aspicit vel aspicere videtur [cum servis et ancillis utriusque sexus atque etatis] ea tamen ratione ut quandiu ego vixero teneam et possideam In vestitura vero dono Vuinamannum cum uxore et infantibus suis cum ipso manso in quo residet in servitium fratrum ab hodierno serviturus evo eterno et in eo etiam tenore hanc donationem fatio ut me in suam fratres recipere dignentur societatem et cum supprema dies mortis debitum solvere coegerit corpus meum sinu terre reddentes animam cetibus adsignent angelicis et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Hanc donationem autem primitus fatio pro anima mea et pro omni parentela mea ut eorum offensis Dominus propicietur Si quis autem hanc donationem calumniare presumpserit primitus iram omnipotentis ac sanctorum omnium incurrat et maledictus cum Juda traditore Domini in inferno mergatur cogente vero juditiaria potestate auri libras XXX persolvat et inantea firma ac stabilis permaneat Actum Cluniaco publice S Vuidonis qui fieri et firmare rogavit S Folradi S Achardi S Ugonis S Ramnaldi S Gausmari Data mense aprilis regnante Conrado anno XXVIIII Aldebaldus ad vicem cancellarii scripsit