Charter Document - 02151198
| Charter Number: | 02151198 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0966 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Petri Cluniensis quam domnus Mayolus venerandus abbas ad regendum habere videtur Igitur ego in Dei nomine Albericus gracia Dei comes pro remedio animarum genitoris et matricis mee necnon pro mea et Rocleni fidelis nostri anima concedo prefate case Dei ancillam unam que vocatur Baya cum infantibus quos ex Giroldo habuit qui ita vocantur Girberga cum infantibus suis Johanna cum infantibus suis Giroldus Siebertus Johannes Vualconus Aalbertus Hos omnes cum omni hereditate et peculio quod habent trado jam dicte ecclesie ut ab hodierno die et deinceps faciant rectores Sancti Petri quiquit sibi melius videtur nullo inquietante Si autem aliquis contradixerit quibus litem inferre voluerit V libras auri multatus exsolvat et presens donatio firma et stabilis permanead cum stibulacione subnixa Actum Matisconum publice S Alberici comitis qui fieri et firmare rogavit S Rocleni S Norduini vicecomiti S Bernoldi S Vuinebaldi S Rotberti S Vuilierio Data per manu Otgerii sub die jovis in mense marcio anno XII regnante Lotario rege
