Charter Document - 02151194

Charter Document - 02151194


Charter Number: 02151194
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto ac venerabili loco Sancti Petri principis apostoli cenobii Cluniensis monasterio Maiolus et omnis congregationis ejus commissa Igitur ego in Dei nomine Stephanus et uxor mea nomen Alindrada pro remedium animabus nostris et quod Deus nos eruet de voragine ujus seculi et perducat nos et filiis nostris in regnum suum donamus aliquid de res nostras proprias qui sunt sitas in pago Masticonense in agro Tremaias in villa Scozolas in ipsa villa Sancti Petri resedent hoc est sextarias terre quinque simul tenente et terminat ipsa terra a mane et a meridie et a cercio et a sero terra Sancti Petri Et in alio loco similiter sextarias duas et terminant a mane Comba Ubert a meridie Ramoncassania a sero Sancti Petri a cercio aqua volvente Et in alio loco sextaria una a fonte Preverangia et terminat a mane et in circuitu Sancti Petri Infra istas terminationes totum ad integrum sicut diximus donamus ab odierna die et deinceps Si quis contra hanc donacione vel elemosina venire vel calumniare voluerit non valead quod querit sed iram Dei incurrat et sancti Petri et sancte Marie et ceteris omnibus Actum publice Sancti Petri ubi fuit scripta Signum Stephano et uxore sua Alindrada qui fieri et firmare rogaverunt S Narduino S Eldeverto S Maalgerio S Ermenardo S Bernardo Ego Rodbaldus presbiter rogatus scripsit datavit die martis mense febroario anno XII Loterio rege regnante