Charter Document - 02151191

Charter Document - 02151191


Charter Number: 02151191
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0965 - 0966
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dei omnipotentis amplissima largitas inter cetera beneficentia que mortalibus consulit in hoc etiam presto esse videtur ut ex rebus transitoriis bona etiam non transeuntia valeant adipisci Igitur ego Randefredus hec cogitans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis monasterii cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Galoniacensi quicquid in ipsa villa visus sum habere vel possidere excepto unum campum quem vocant ad Granda Dono etiam campum ad ipsum locum quem vocant ad Fontanam Lurgeria hec omnia dono Deo et ad jam dictos apostolos pro remedio anime mee et faciant ab hodierna die de his rebus supradicti loci habitatores quicquid facere voluerint in omnibus Si quis autem quod evenire minime credo ego aut ullus ex heredibus meis contra hanc donationem venire voluerit omnino non valeat vindicare quod repetet sed coactus cui vim inferre voluerit auri libram I persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco villa S Randefredi qui fieri et firmare rogavit S Ornadi et Alerici et Heldranni et Heldeberti et Clementis et Wandalberti et Constabuli Data per manum Rothardi anno XII Lotharii regis