Charter Document - 02151186

Charter Document - 02151186


Charter Number: 02151186
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0965
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint cuncti tam presentes quam futuri quod dunnus Maiolus una cum consensu fratrum quibus[dam] viris his nominibus nominatis Duranno sacerdoti ac Bertardo nepoti ejus qui tunc levite officio fungebatur quandam vineam concessit quam vineam Girardus prepositus avunculus supradicti sacerdotis sancto Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio anime sue tradidit et est sita in pago Cabilonensi subtus castrum quod vocatur Brancudunum Sed tali ratione dunnus abba Maiolus donat his viris supradictis videlicet Duranno et Bertardo hanc vineam denominatam cum omnibus appendentibus ad ipsam ut quandiu vixerint teneant et possideant et singulis annis in natale apostolorum Petri et Pauli quod est III kal julii V solidos in censu persolvant Post discessum vero illorum ad supradictos apostolos et ad locum Cluniacum in melius funditus restaurata sine contradictione revertatur Hanc autem precariam domnus abbas Maiolus manu propria firmavit firmarique a fratribus precepit testibusque hidoneis S Maiolus humilis abbas S Heymardus abbas S Balduinus S Andreas S Durannus S Oddo S Teudericus S Gotbertus S Bonibrannus S Rambaldus S Acriminus S Achedeus S Adrianus S Oddo S Adrianus S Johannes S Albericus S Arnulfus S Wibertus S Ingelmannus S Letelmus S Oddo S Alduinus Data mense septembri anno XI Lotharii regis