Charter Document - 02151185
Charter Number: | 02151185 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0965 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Diligendos atque amabiles nepotes meos Amalfredo et Sisfredo emetrice femina Arhimtrudis in pro amore et bona voluntate quod ego in vox abeo pro hanc ipsa amore dono vobis tercia parcione de uno curtilo cum vinea et una peciola de terra arabile qui sunt siti in pago Ludunense in agro Candeacense in villa Metono peciola de terra terminat a mane terra Bertolomeo a medio die terra Vuinamant a sero de ipsa hereditate a cercio via publica et secundum legem meam ista donacione vobis trado facere quiquid volue[ri]tis Et si quis vero quod fieri et fu[tu]rum esse minime credo si ego ipsa aut ullus ex heredibus meis aut ullus ho[mo] qui incontra hanc donacione ista inquietare vel infrangere volue[rit] nihil valeat vindicare quod repetit set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio emeliorata valuerit et inantea donac[i]o ista firma permaneat cum stibulacione subnixa S Arhimtrudis qui donacione ista fieri et firmare rogavit S Girolt S Aalart S Ashirico S Ugoni S Estefano Aroenus rogatus scri[psi] datavi die lunis in mense maio anno XXVIII regnante Gondrado rege