Charter Document - 02151183
Charter Number: | 02151183 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0964 - 0965 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundate in pago Maticensi in loco Cluniaco cui domnus Maiolus abbas et domnus Johannes prepositus bene preesse videntur Ego in Dei nomine Raddo presbiter dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Arvernensium prope Trealis in loco qui dicitur Amalbisca Hec autem que ego offero ad locum Cluniacum per cartam Deo et sancto Petro sunt una vinea et unus campus cum manilo superposito Vinea autem ipsa vel campus terminatur de utroque latere via publica de tertia parte terra Sancti Lupicini et Teotardi de quarta parte terra Siguini et Ademari Infra istos fines totum et integrum ego Raddo dono atque transfundo in jus Sancti Petri Cluniacensis cenobii ut rectores ipsius loci ab hodie et inantea faciant de jam dicto masnilo et vinea et campo quod melius voluerint Si quis vero de heredibus meis vel de extraneis hanc elemosinam et donationem contradixerit vel destruere temptaverit nichil in hoc prevaleat nichil perficiat et insuper ipse presumptor et reus componat eis quibus litem intulerit duplum quantum ipse res quas Deo offero vel hodie vel tunc temporis valuerint et donatio mea hec semper firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa S Raddonis presbiteri qui donationem istam fecit et per cartam firmari rogavit S Ademari Arfredi qui ambo in hoc fidem fecerunt S Alberti Albladi Constantini Stephani Vualterii Siguini Davit scripsit datavit in mense novembri anno XI regnante Lothario rege