Charter Document - 02151182

Charter Document - 02151182


Charter Number: 02151182
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0964
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Leotbert et uxore sua Adalgelt emptores Igitur in Dei nomen Seivalt vendo vobis de res meas que sunt sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Varengo hoc est curtilus cum campo insimul tenente qui terminat a mane terra Rotbert a medio die terra Bernart a sero et a certio terra Sancti Petri Infra istas terminaciones totum ad integrum vobis vendimus tradimus atque transfundimus et accepimus de vobis precium sicut inter nos convenit in valente solidos XV et faciatis post hac die quicquit volueritis in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui temptare aut calumniare presumpserit auri uncias II componat firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lordoni castello S Seivalt qui fierent et firmare rogavit S [] S Maginfredo qui consensierunt S Eliodo S Seni S Achart S Vuiniterio S Letart Benedictus scripsit datavit die lunis in mense decembri annos XI regnante Lotherio rege