Charter Document - 02151181
Charter Number: | 02151181 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0964 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Girolt et Amalfredo presbitero et Sisfredo emitores ego Rodulfus et uxor mea nomine Vualda in pro amore et bona voluntate quod nos in vox abemus donavimus nos vobis una peciola de bosco posita in pago Ludunense in agro Candeacense in loco ubi dicitur Aratori qui terminat a mane terra Rodulfo et Volbert et istorum eres a medio die terra Rodulfo a sero terra Aginolt a cercio via publica Infra ipsas fines vel terminaciones ipsa hereditate sub integro vobis donavimus jam et at habendi vendendi perdonandi seu liceat vobis commutandi Set si quis vero quod fieri in futurum esse minime credimus si nos ipsi aut ullus ex heredibus nostris aut ullus homo qui in contra hanc donacione ista inquietare vel infrangere voluerit nihil valeat vindicare quod repetit sed componat tantum et alium tantum quantum ista donacio emelirata valuerit et inantea donacio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa S Rodulfo S Vualdane qui donacione ista fierent et firmare rogaverunt S Volbert S Folherico S Barnot S Doningo S Ermenbert S Juan S Atsoni Ego Aroenus rogatus scripsi datavi die veneris in mense octubrio anno XXVIII regnante Gondrado rege