Charter Document - 02151180

Charter Document - 02151180


Charter Number: 02151180
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 0964
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Johanni sacerdote emptore Ego enim in Dei nomine Stephanus sacerdos et frater ejus Abo clericus isti sunt venditores vindimus tibi aliquid de rebus propriis juris nostris qui ex hereditate ipsas res nobis legibus obvenerunt Sunt autem ipsas res sitas in aice Quintilanico in vicaria de Quantoiolo in loco ubi vocabulum est Volamato Quantumcumque in ipso loco visi sumus habere vel possidere sicut inventum est et inquirere potuerimus in omnibus totum et ab integrum tibi vendimus unde et haccepimus de te precium de presente sicut inter nos convenit aut nobis bene placitum fuit solidorum XX Et nos in pro ipso precio per hanc carta vendicione ista ipsas res tibi tradimus adque transfundimus ad habendi vendendi donandi seu liceat commutandi ad faciendum quiquid melius facere volueris sine ulla contradicente persona Et si ullus homo res istas inquietare presumserit non vindicet et componat tibi tantum et alium tantum quantum ipsas res melioratas valere potuerint et inantea carta ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Facta carta ista die sabbati in mense septimber anno X regnante Lothario rege S Stephano sacerdote et fratri suo Abone clerico qui carta ista scribere et firmare rogaverunt manus eorum firma S Asterio S item Stephano S Rainaldo S Gualberto S Airado Ego Amalfredus rogatus scripsi