Charter Document - 02151179
Charter Number: | 02151179 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Complaint |
Date: | 0964 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia proclamacionis in mallo publico ante presenciam domni Alberici comitis et Nardoini vicecomitis et Vuichardum et Roclenum et Teotbertum et aliis escabineis et bonis ominibus is residentibus Venit Giroldus et uxor sua Gotdoltrudis proclamabant se de Airoardo quod res illorum adinjuste tenebat in villa Curciaco que fuit Aremberto et uxore sua Adalgardis hoc sunt vineis curtiferis campis pratis silvis Ibi venit Airoardus ante illorum presenciam cum suis testibus et juraverunt si Deus illorum adjuvat et illas sanctas reliquias melius debet illa ereditas Ayroardum esse ac propinquos suos quam Giraldum et uxore sua Gotdoltrudis evenire Hi sunt testes Sayfardus Leuterius Mainardus Raiotus Vuarembertus Grimaldus Rannaldus et hanc noticiam fieri jussimus et firmare precepimus S Nardoino vicecomite S Aletsandro S Ingelardo S Siebertus S Erveus S Berno S Isenbrannus Data per manum Otgerii sub die mercoris kal junii anno X regnante Lotario regis