Charter Document - 02151178

Charter Document - 02151178


Charter Number: 02151178
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0964
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis monasterii cui etiam domnus Maiolus preesse videtur Ego igitur Leotardus dono Deo et sanctis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Biturcensi in villa que dicitur Exartus hoc est tres deneradas de vinea pertica percurrente et habet terminaciones has de tres partes ad ipsum donatorem et de quarta parte Stephani Infra istas terminationes totum ad integrum dono atque transfundo pro anime mee atque Notardi remedio et faciant post hac die in omnibus supradicti loci habitatores quicquid facere voluerint Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram I persolvat et inantea firma permaneat stipulatione subnixa S Leotardi qui fieri et firmare rogavit S Asgini et Ermenbaldi qui fidem fecerunt et firmaverunt S Benedicti S Stephani S Costancii S Eldegeri S Humberti Data mense maio anno X Hlotharii regis Rodiardus ad vicem cancellarii scripsit