Charter Document - 02151168

Charter Document - 02151168


Charter Number: 02151168
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 0963 - 0964
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte ecclesie cenobii Cluniensis quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli situm in comitatu Matisconensi quod domnus Maiolus ad regendum tenere videtur Nos in Christi nomine fide jussores Mannonis ucxor videlicet sua Dida et filius ipsius Rotbertus necnon et Jotsaldis atque Bernardus secundum jussionem et destinationem ipsius tradimus ad predictum monasterium aliquid de rebus ipsius proprietatis pro remedio anime illius in primis mansum unum cum curtile qui est situs in comitatu Cabilonensi in villa Besia terminatur autem ex una parte vinea Zosmaro de alia parte prato Bernelt ex alia parte strata publica de parte quarte aqua currente Donamus et campum unum situm in comitatu Matisconensi in villa Noglas qui terminatur de una parte terra Adoart de alia parte Sancti Ferioli de tertia parte terra Ingelgerii de quarta parte aqua currente Has denominatas res ad jam dictum monasterium tradimus a die presenti et deinceps ut faciant rectores predicti loci quicquid facere voluerint absque alicujus contrarietate Si quis vero quod futurum esse minime credimus aliquis de heredibus predicti viri Mannonis aut aliqua opposita persona contra hanc cessionis cartam aliquam contrarietatem movere presumpserit contrarios sue salutis apostolos Christi Petrum et Paulum habeat et insuper cogente judiciaria potestate his quibus contrarietatem inferre ausus est auri libras II componat donatio autem carte istius omni tempore stabilis et inviolabili perduret S Dide uxoris ejus S Rotberti filii ipsius S Jotsaldi S Bernardi qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt S Tetelmi S Hugoni S Oddoni S Fulconi Ego frater Adalgisus levita ad vicem cancellarii scripsi regnante Lothario rege anno X