Charter Document - 02151167
Charter Number: | 02151167 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0965 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabile loco in honore Dei omnipotentis et beate Marie virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato cui vocabulum est Cluniacus in pago Matisconensi sito et cui preest domnus Maiolus venerandus abbas Ego igitur in Dei nomine Amblardus per manus gladiatoriis meis his nominibus nuncupatis Stephano videlicet et filia mea Ediltrude et nepotes meos Beraldo atque Rotgerio et fideles meos Bernardo et Genesio cogitavi de Dei misericordia et de redemptione anime mee et patris mei et matris mee et filiis meis et omnium parentum meorum ut pius et misericors Deus sit de animabus nostris et de penis inferni liberare dignetur In Christi nomine dono ego ipse Amblardus ad ipsam casam Dei res meas proprias que sunt sitas in pago Arvernico in vicaria Randenense in villa que dicitur Cantamerulo ecclesiam in honore beatissime virginis Marie consecratam cum decimis et appenditiis territoriis inquisitum et ad inquirendum totum et integrum Et in alio loco quem vocant Vetreria vineas indominicatas et silvam in uno tenentes et campos per medium locum habent ipse res fines et terminationes a mane via publica a medio die gutta que in estate siccat in alto quam longum finem habet et mansum ubi Franco residet a sero vineas ad ipsos donatores et via publica a certio gutta que in estivo siccat et finem de Bella Brucaria Infra istas terminationes totum et integrum Et in alio loco in pago Claromontense villam indominicatam quam vocant Luxiaco manso cum appenditiis campis pratis exiis et regressis inquisitum et ad inquirendum totum et integrum que mea justa possessio est que mihi advenit de patre meo et parentum meorum ad supradictum locum dono atque transfundo et faciant ipsi rectores post hac die quicquid facere voluerint Si quis vero quod futurum esse non credo ullus de heredibus meis aut aliqua intromissa persona contra hanc elemosinariam cartam temptare vel calumniare voluerit primitus iram Dei et offensam sanctorum ejus incurrat et nisi emendaverit nomen ejus deleatur de libro vite non sit illi adjutor sanctus Michahel in hora mortis sed cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit et Juda qui Dominum tradidit sit participatio ejus et cum his qui in inferno sunt deputati sit societas ejus nisi ad emendationem venerit Et postea hec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Amblardus qui hanc elemosinariam fieri et firmari rogavi per supradictis gladiatoriis meis S Stephani Arvernorum episcopi S Rotberti abbatis S Stephani alterius S Eltrudis S Beraldi S Rotgerii S Otberti S Amblardi S Gotbranni S Aynardi S Bernardi S Genesii Frater Stephanus rogatus scripsi anno X regnante Hlothario rege