Charter Document - 02151164
Charter Number: | 02151164 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0963 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Petri Cluniacensis cenobii ubi domnus Maiolus abbas preest Ego in Dei nomine Stephanus concedo et dono pro remedio anime mee et parentum meorum aliquid ex rebus proprietatis mee que ex majorum successione mihi obvenerunt Sunt autem ipse res site in comitatu Brivatensi et vicaria de Cantola villa que dicitur Reilliacus medietatem cum ecclesia que est dedicata in honore sancti Privati omnia ad integrum quantumcumque ad ipsam medietatem aspicit ac pertinet concedo et dono Deo et Sancto Petro ad jam dictum cenobium Cluniaci ea scilicet ratione ut quandiu ego Stephanus vixero usum fructuarium possideam et annis singulis pro investitura in opus Sancti Petri de vino optimo modium unum persolvam et post obitum meum ad jam dictum locum res denominate in pace deveniant nullo contradicente Si quis autem sive de heredibus meis sive de extraneis donationem istam calumniari presumpserit auri libras quinque componat et presens donatio mea omni tempore firma permaneat constipulacione subnixa Data in sabbato mense decembri regnante Lothario rege Signum Stephani qui cartam istam et scribi et firmari rogavit S Ermengardis uxoris ejus S Rostanni S Conradi S Eldierii S Guillelmi comitis S Adeleidis comitisse S Bertranni S Odilonis clerici et aliorum Leotherius scripsit