Charter Document - 02151160

Charter Document - 02151160


Charter Number: 02151160
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0963
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectos atque amabiles amicos vel parentes nostros is nominibus Girolt et filio suo nomine Amalfredo presbitero et germano suo Sisfredo emitores ego Bernoardus et uxor mea nomine Constancia in pro amore et bona voluntate quod nos in vos abemus donavimus nos vobis una peciola de terra arabile que est sita in pago Ludunense in agro Candeacense infra fines Metono in loco ubi dicitur Santinatis Abet fines et terminaciones a mane via publica a medium die et a sero terra Girolt et suis eres a cercio Infra istas terminaciones quiquid legibus donare possumus vobis donavimus id est habendi vendendi donandi seut liceat vobis commutandi Et si quis vero quod fieri et futurum est minime credimus si nos ipsi aut ullus ex heredibus nostris aut ullus homo qui in contra hanc donacione ista inquietare vel infrangere voluerit nihil valeat vindicare quod repetit set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit et antea donacio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa S Bernoart S Constancia qui donacione ista fieri et firmare rogaverunt S Argico S Costanciono S Vendranno S Girelmo S Bertolomeo S Ugoni S Eldefredo Ego Aroen rogatus scripsi datavi die martis in mense octubrio anno XXVII regnante Gondrado rege